Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. pauci ac ferme optimus quisque Hannoni
adsentiebantur; sed, ut plerumque fit, maior pars
meliorem vicit. missus Hannibal in Hispaniam
primo statim adventu omnem exercitum in se convertit;
[2]
Hamilcarem iuvenem redditum sibi veteres
[p. 10]
milites credere; eundem vigorem in vultu vimque1 in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. dein
brevi effecit ut pater in se minimum momentum2 ad favorem conciliandum esset;
[3]
nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. itaque haud facile discerneres
utrum imperatori an exercitui carior esset;
[4]
neque
Hasdrubal alium quemquam praeficere malle, ubi
quid fortiter ac strenue agendum esset, neque
milites alio duce plus confidere aut audere.
[5]
plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum
consilii inter ipsa pericula erat; nullo labore aut
corpus fatigari aut animus vinci poterat;
[6]
caloris ac
frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio
naturali non voluptate3 modus finitus; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora; id quod gerendis rebus superesset quieti datum;
[7]
ea
neque molli strato neque silentio accersita; multi
saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter
custodias stationesque militum conspexerunt.
[8]
vestitus nihil inter aequales excellens; arma atque equi
conspiciebantur. equitum peditumque idem longe
primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus
conserto proelio excedebat.
[9]
has tantas viri virtutes
ingentia vitia aequabant: inhumana crudelitas
perfidia plus quam Punica, nihil veri nihil sancti,
nullus deum metus nullum ius iurandum nulla
religio.
[10]
cum hac indole virtutum atque vitiorum
[p. 12]
triennio sub Hasdrubale imperatore meruit nulla4 re quae agenda videndaque magno futuro duci esset praetermissa.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.