Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. cum diu anceps fuisset certamen et Saguntinis,
quia praeter spem resisterent, crevissent animi,
Poenus,
[2?]
quia non vicisset, pro victo esset, clamorem
repente oppidani tollunt hostemque in ruinas muri
expellunt, inde impeditum trepidantemque exturbant, postremo fusum fugatumque in castra redigunt.
[3]
interim ab Roma legatos venisse nuntiatum est.
quibus obviam ad mare missi ab Hannibale qui
dicerent nec tuto eos adituros inter tot tam
effrenatarum gentium arma nec Hannibali in tanto
discrimine rerum operae esse legationes audire.
apparebat non admissos protinus Carthaginem ituros.
[4]
[p. 26]
Litteras igitur nuntiosque ad principes factionis1 Barcinae praemittit, ut praepararent suorum animos,
ne quid pars altera gratificari populo Romano2 posset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.