Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. Syphacem in castra adduci cum esset nuntiatum,
omnis velut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est.
[
2]
praecedebat ipse vinctus;
sequebatur grex nobilium Numidarum.
tum quantum
quisque plurimum poterat1 magnitudini-
Syphacis famaeque2 gentis victoriam suam augendo addebat:
[p. 412]
[
3]
illum esse regem cuius tantum maiestati duo3 potentissimi in terris tribuerint populi,
Romanus Carthaginiensisque,
[
4?]
ut Scipio imperator suus ad amicitiam eius petendam,
relicta provincia Hispania exercituque,
duabus quinqueremibus in Africam navigaverit,
[
5?]
Hasdrubal Poenorum imperator non ipse
modo ad eum in regnum venerit,
sed etiam filiam ei
nuptum dederit.
habuisse eum uno tempore in
potestate duos imperatores,
Poenum Romanumque.
[
6]
sicut ab dis immortalibus pars utraque hostiis mactandis pacem petisset,
ita ab eo utrimque pariter
amicitiam petitam.
[
7]
iam tantas habuisse opes ut
Masinissam regno pulsum eo redegerit ut vita eius
fama mortis et latebris,
ferarum modo in silvis rapto
viventis,
tegeretur.
[
8]
his sermonibus circumstantium celebratus rex
in praetorium ad Scipionem est perductus.
movit
et Scipionem cum4 fortuna pristina viri praesenti fortunae conlata,
tum recordatio hospitii dextraeque
datae et foederis publice ac privatim iuncti.
[
9]
eadem
haec et Syphaci animum dederunt in adloquendo
victore.
nam cum Scipio quid sibi voluisset quaereret
qui non societatem solum abnuisset Romanam,
sed
ultro bellum intulisset,
[
10?]
tum ille peccasse quidem
sese atque insanisse fatebatur,
sed non tum demum
cum arma adversus populum Romanum cepisset;
exitum sui furoris eum5 fuisse,
non principium;
[p. 414]
tum se insanisse,
[
11?]
tum hospitia privata et publica6 foedera omnia ex animo eiecisse,
7 cum Carthaginiensem matronam domum acceperit.
[
12]
illis nuptialibus facibus regiam conflagrasse suam;
illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum avertisse atque alienasse,
nec conquiesse donec ipsa manibus suis nefaria sibi arma adversus hospitem
atque amicum induerit.
[
13]
perdito tamen atque
adflicto sibi hoc in miseriis solatii esse,
quod in
omnium hominum inimicissimi sibi domum ac penates
eandem pestem ac furiam transisse videat.
[
14]
neque
prudentiorem8 neque constantiorem Masinissam quam Syphacem esse,
etiam9 iuventa incautiorem;
certe stultius illum atque intemperantius10 eam quam se duxisse.