previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. multis ante diebus Laelius cum Syphace primoribusque Numidarum captivis Romam venit, quaeque in Africa gesta essent omnia ordine exposuit patribus, ingenti hominum et in praesens laetitia et in futurum spe. [2] consulti inde patres regem in custodiam Albam mittendum censuerunt, Laelium retinendum, donec legati Carthaginienses venirent. [3] supplicatio in quadriduum decreta est. P. Aelius praetor senatu misso et contione inde advocata cum C. Laelio in rostra escendit. [4] Ibi vero audientes fusos Carthaginiensium exercitus, devictum et captum ingentis nominis regem, Numidiam omnem egregia victoria peragratam, [5?] tacitum continere gaudium non poterant quin clamoribus quibusque aliis multitudo solet laetitiam inmodicam significarent. [6] itaque [p. 428] praetor extemplo edixit uti aeditui aedes sacras1 omnes2 tota urbe aperirent, circumeundi salutandique deos agendique grates per totum diem populo potestas fieret.

[7] postero die legatos Masinissae in senatum introduxit. gratulati primum senatui sunt quod P. Scipio prospere res in Africa gessisset; [8] deinde gratias egerunt quod Masinissam non appellasset modo regem, sed fecisset restituendo in paternum regnum, in quo post Syphacem sublatum, si ita patribus visum esset, sine metu et certamine esset regnaturus, [9?] dein conlaudatum3 pro contione amplissimis decorasset donis, quibus ne indignus esset et dedisse4 operam Masinissam et porro daturum esse. [10] petere ut regium nomen ceteraque Scipionis beneficia et munera senatus decreto confirmaret; [11] et, nisi molestum esset, illud quoque petere Masinissam, ut Numidas captivos qui Romae in custodia essent remitterent; id sibi amplum apud5 populares futurum esse. [12] ad ea responsum legatis rerum gestarum prospere in Africa communem sibi cum rege gratulationem esse; Scipionem recte atque ordine videri fecisse, quod eum regem appellaverit, et quidquid aliud fecerit6 quod cordi7 foret Masinissae, id8 patres comprobare ac laudare. [13] munera quoque9 [p. 430] quae legati ferrent regi decreverunt, sagula purpurea10 duo cum fibulis aureis11 singulis et lato clavo tunicis, equos duo phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque supellectilem qualem praeberi consuli mos esset.12 [14] haec regi praetor mittere iussus. legatis in singulos dona ne minus quinum milium, comitibus eorum milium13 aeris, et vestimenta bina legatis, singula comitibus Numidisque qui ex custodia emissi redderentur regi; ad hoc aedes liberae, loca, lautia legatis decreta.

1 A.U.C. 551

2 omnes HVJK Aldus, Froben: om. P(3)N.

3 conlaudatum (or coll-) P(3)h Aldus, Froben: quod (cum AN) laudatum A3NVJK.

4 donis . . . dedisse om. P(3)N, two lines supplied by A3N3HVJK Aldus, Froben.

5 apud P(3)n Aldus, Froben: ad HVJK.

6 appellaverit ... fecerit P(3)n Aldus: -visset . -cisset HVJK Froben 2.

7 cordi P(3)N: honori A3HVJK Aldus, Froben 2.

8 id c Alschefski, Eds.: ea C2M2 Aldus, Froben, Luchs: eis PMB: ei DAN: eaque HJK: et V.

9 munera quoque AYHVJK Conway: munera P(3)N Aldus, Froben, Eds.

10 A.U.C. 551

11 aureis A3N3HVJK: om. P(3)N.

12 esset P(3)JK: estANHV Aldus, Froben.

13 milium- (or -ll) P(3) Eds.: milli AN: mille A3 Aldus; milibus (or -11. ) N3HVJK Froben 2: singulorum milium Conway.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (46 total)
  • Commentary references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.2
  • Cross-references to this page (22):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Laelius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lautia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Loca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Masinissa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sagula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Syphax
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tabernacula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aeditui
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alba Longa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alba
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Aelius Paetus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AEDIT´UI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PALUDAMENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALBA FUCENSIS
    • Smith's Bio, Masinissa
    • Smith's Bio, Paetus, Ae'lius
    • Smith's Bio, Syphax
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: