Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. orationem eandem ferme quam apud1 Scipionem habuerunt, culpam omnem belli a publico
consilio in Hannibalem vertentes:
[2]
eum iniussu
senatus non Alpes modo sed Hiberum quoque transgressum, nec Romanis solum sed ante etiam Saguntinis privato consilio bellum intulisse;
[3]
senatui ac
populo Carthaginiensi, si quis vere aestimet, foedus
ad eam diem inviolatum esse cum Romanis.
[4]
itaque
nihil aliud sibi mandatum esse uti peterent quam ut
in ea pace quae postremo cum C. Lutatio facta esset
manere liceret.
[5]
cum more tradito2 patribus potestatem interrogandi, si quis quid vellet, legatos praetor fecisset, senioresque qui foederibus interfuerant alia alii interrogarent, nec meminisse se3 per aetatem—etenim omnes ferme iuvenes erant— dicerent legati,
[6?]
conclamatum ex omni parte curiae est Punica fraude electos qui veterem pacem repeterent cuius ipsi non meminissent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.