Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18. ante deditionem ex iis legatis qui Alexandream missi erant, M. Aemilius trium consensu,
[p. 54]
minimus natu, audita obsidione Abydenorum ad1 Philippum venit. qui questus Attalo Rhodiisque
arma inlata,
[2?]
et quod tum maxime Abydum oppugnaret, cum rex ab Attalo et Rhodiis ultro se bello
lacessitum diceret, “num Abydeni quoque” inquit
“ultro tibi intulerunt arma?”
[3]
insueto vera audire
ferocior oratio visa est quam quae habenda apud
regem esset. “aetas” inquit “et forma et super
omnia Romanum nomen te ferociorem facit.
[4]
ego
autem primum velim vos foederum memores servare
mecum pacem; sin bello lacessitis, mihi quoque
animos2 facere et regnum et Macedonum nomen haud minus quam Romanum nobile sentietis.”
[5]
ita dimisso legato Philippus auro argento quaeque
coacervata alia erant accepto3 hominum praedam omnem amisit.
[6]
tanta enim rabies multitudinem invasit ut repente, proditos rati, qui pugnantes
mortem occubuissent periuriumque alius alii exprobantes et sacerdotibus maxime, qui, quos ad mortem
devovissent, eorum deditionem vivorum hosti fecissent,
[7?]
repente omnes ad caedem coniugum liberorumque discurrerent seque ipsi per omnes vias leti
interficerent. obstupefactus eo furore rex suppressit
impetum militum et triduum se ad moriendum
[p. 56]
Abydenis dare dixit.
[8]
quo spatio plura facinora in4 se victi ediderunt quam infesti edidissent victores, nec, nisi quem vincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam vivus in potestatem venit. Philippus imposito Abydi praesidio in regnum rediit.
[9]
cum velut Sagunti excidium Hannibali, sic Philippo Abydenorum clades ad Romanum bellum animos
fecisset, nuntii occurrerunt consulem iam in Epiro
esse et Apolloniam terrestres copias, navales Corcyram
in hiberna deduxisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.