Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46. ibi relicta classe decem navibus expeditis
sinum Maliacum intravere ad colloquium cum Aetolis
de ratione gerendi belli.
[2]
pyrrhias Aetolus princeps
legationis eius fuit, quae ad communicanda consilia
Heracleam cum rege et cum Romano legato venit.
[3]
petitum ex foedere ab Attalo est ut mille milites
praestaret; tantum enim numerum bellum gerentibus adversus Philippum debebat.
[4]
id negatum
Aetolis, quod illi quoque gravati prius essent ad
[p. 134]
populandam Macedoniam exire, quo tempore,1 Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque,
abstrahere eum inde respectu rerum suarum potuissent.
[5]
ita Aetoli cum spe magis, Romanis omnia
pollicentibus, quam cum auxilio dimissi; Apustius
cum Attalo ad classem redit.
[6]
inde agitari de Oreo oppugnando coeptum.
valida ea civitas et moenibus et, quia ante fuerat
temptata, firmo erat praesidio. coniunxerant se iis
post expugnationem Andri cum praefecto Agesimbroto viginti Rhodiae naves, tectae omnes.
[7]
eam
classem in stationem ad Zelasium miserunt—
Phthiotidis super Demetriadem promuntorium est
peropportune obiectum—ut, si quid inde moverent
Macedonum naves, in praesidio essent.
[8]
Heraclides,
praefectus regius, classem ibi tenebat, magis per
occasionem, si quam neglegentia hostium dedisset,
quam aperta vi quicquam ausurus.
[9]
Oreum diversi
Romani et rex Attalus oppugnabant, Romani a
maritima arce, regii adversus vallem inter duas
iacentem arces, qua et muro intersaepta urbs est.
[10]
et ut loca diversa, sic dispari modo etiam oppugnabant: Romanus testudinibus et vineis et ariete
admovendo muris, regii ballistis catapultisque et
alio omni genere tormentorum tela ingerentes et
pondere ingenti saxa; faciebant2 et cuniculos et quidquid aliud priore oppugnatione expertum profuerat.
[11]
ceterum non plures tantum Macedones
quam ante tuebantur urbem arcesque, sed etiam
[p. 136]
praesentioribus animis, et castigationis3 regis in4 admissa culpa et simul minarum, simul promissorum in futurum memores. itaque cum praeter spem tempus ibi traheretur, plusque in obsidione et in
operibus quam in oppugnatione celeri spei esset,
interim et aliud agi posse ratus legatus,
[12?]
relictis quod
satis videbatur ad opera perficienda, traicit in proxima
continentis Larisamque—non illam in Thessalia
nobilem urbem, sed alteram quam Cremasten
vocant—subito adventu praeter arcem cepit.
[13]
Attalus
quoque Pteleon nihil minus quam tale quicquam in
alterius oppugnatione urbis timentibus oppressit.
[14]
et iam cum opera in effectu erant circa Oreum, tum
praesidium quod intus erat labore adsiduo, vigiliis
diurnis pariter nocturnisque et vulneribus confectum.
[15]
muri quoque pars ariete incusso subruta multis iam
locis prociderat; perque apertum ruina iter nocte
Romani in arcem quae super portum est perruperunt.5
[16]
Attalus luce prima signo ex arce dato ab Romanis ipse urbem invasit stratis magna ex parte muris; praesidium oppidanique in arcem alteram perfugere, unde biduo post deditio facta. urbs
regi, captiva corpora Romanis cessere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.