previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

48. apud magnam partem senatus et magnitudine rerum gestarum valebat et gratia. [2] maiores [p. 140] natu negabant triumphum, et quod alieno exercitu1 rem gessisset et quod provinciam reliquisset cupiditate rapiendi per occasionem triumphi; id vero eum nullo exemplo fecisse; [3] consulares praecipue expectandum fuisse consulem censebant; [4] potuisse enim castris prope urbem positis tutanda colonia ita ut acie non decerneret, in adventum eius rem extrahere;2 quod praetor non fecisset, senatui faciendum esse ut consulem expectaret; [5] ubi coram disceptantes consulem et praetorem audissent, verius de causa existimaturos esse. [6] Magna pars senatus nihil praeter res gestas, et an in magistratu suisque3 auspiciis gessisset, censebant spectare senatum debere. [7] ex duabus coloniis, quae velut claustra ad cohibendos Gallicos tumultus oppositae fuissent, cum una direpta et incensa esset, traiecturum id incendium velut ex continentibus tectis in alteram tam propinquam coloniam esset, quid tandem praetori faciendum fuisse? [8] nam si sine consule geri nihil oportuerit, aut senatum peccasse, qui exercitum praetori dederitpotuisse enim, sicut non praetoris sed consulis exercitu rem geri voluerit, ita finire senatus consulto4 ne per praetorem sed per consulem gerereturaut consulem, [9?] qui non, cum exercitum ex Etruria transire in Galliam iussisset, ipse Arimini [p. 142] occurrerit ut bello interesset, quod sine eo geri fas5 non esset. [10] non expectare belli tempora moras et dilationes imperatorum, et pugnandum esse interdum non quia velis sed quia hostis cogat. [11] pugnam ipsam eventumque pugnae spectari debere. fusos caesosque hostis, castra capta ac direpta, coloniam liberatam obsidione, alterius coloniae captivos recuperatos restitutosque suis, debellatum uno proelio esse. [12] non homines tantum ea victoria laetatos, sed diis quoque immortalibus per triduum supplicationes habitas, quod bene ac feliciter, non quod male ac temere, res publica a L. Furio praetore gesta esset. data fato etiam quodam Furiae genti Gallica bella.

1 A.U.C. 554

2 extrahere hertz: extraheret B.

3 magistratu suisque ed. frobeniana 1535: magistratus iusquis B.

4 consulto duker: consultum B.

5 A.U.C. 554

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (19 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
  • Cross-references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Proconsulis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Celtiberi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Furiae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Furius Purpureo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Furius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: