Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. ceterum Amynander, quia suo militi parum
fidebat, petito a consule modico praesidio cum
Gomphos peteret, oppidum protinus nomine Phaecam
situm inter Gomphos faucesque angustas, quae ab
Athamania Thessaliam dirimunt, vi cepit.
[2]
inde
Gomphos adortus est,1 et per aliquot dies summa vi
[p. 192]
tuentes urbem, cum iam scalas ad moenia erexisset,2 eo demum3 metu perpulit ad deditionem.
[3]
haec traditio Gomphorum ingentem terrorem Thessalis intulit. dedidere deinceps sese qui Argenta quique Pherinium et Timarum et Ligynas et Strymonem et
Lampsum habent aliaque castella iuxta ignobilia.
[4]
dum Athamanes Aetolique submoto Macedonum
metu in aliena victoria suam praedam faciunt, Thessaliaque ab tribus simul exercitibus incerta, quem
hostem quemve socium crederet,
[5?]
vastatur, consul
faucibus, quas fuga hostium aperuerat, in regionem
Epiri transgressus, etsi probe scit cui parti Charopo
principe excepto Epirotae favissent,
[6?]
tamen quia ab
satisfaciendi quoque cura imperata enixe facere videt,
ex praesenti eos potius quam ex praeterito aestimat
habitu et ea ipsa facilitate veniae animos eorum in
posterum conciliat.
[7]
missis deinde nuntiis Corcyram,
ut onerariae naves in sinum venirent Ambracium,
ipse progressus modicis itineribus quarto die in
monte Cercetio posuit castra, eodem Amynandro
cum suis auxiliis accito,
[8?]
non tam virium eius egens,
quam ut duces in Thessaliam haberet. ab eodem
consilio et plerique Epirotarum voluntarii inter auxilia
accepti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.