Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. thaumacos eo tempore Philippus summa vi
oppugnabat aggeribus vineisque et iam arietem
muris admoturus erat;
[2]
ceterum incepto absistere eum
coegit subitus Aetolorum adventus, qui Archidamo
duce inter custodias Macedonum moenia ingressi
nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in
stationes nunc in opera Macedonum faciebant.
[p. 162]
et adiuvabat eos natura ipsa loci.
[3]
namque Thaumaci1 a Pylis sinuque Maliaco per Lamiam eunti
loco alto siti sunt in ipsis faucibus, imminentes,
quam Coelen vocant, Thessaliae;
[4]
quae transeunti
confragosa loca implicatasque flexibus vallium vias,
ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris
vasti sic universa panditur planities, ut subiectos
campos terminare oculis haud facile queas.
[5]
ab eo
miraculo Thaumaci appellati. nec altitudine solum
tuta urbs, sed quod saxo undique absciso rupibus
imposita est.
[6]
hae difficultates et quod haud satis
dignum tanti laboris periculique pretium erat, ut
absisteret incepto Philippus, effecerunt.
[7]
hiems
quoque iam instabat, cum inde abscessit et in
Macedoniam in hiberna copias reduxit.
1 A.U.C. 555
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.