Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. postero die advocatur concilium; ubi cum
per praeconem, sicut Graecis mos est, suadendi, si
quis vellet, potestas a magistratibus facta esset, nec
quisquam prodiret, diu silentium aliorum alios
intuentium fuit.
[2]
neque mirum, si, quibus sua sponte
volutantibus res inter se repugnantes obtorpuerant
quodam modo animi, eos si orationes quoque insuper
turbaverant utrimque, quae difficilia essent, promendo
admonendoque per totum diem habitae.
[3]
tandem
Aristaenus, praetor Achaeorum, ne tacitum concilium
dimitteret: “ubi” inquit “illa certamina animorum,
Achaei, sunt, quibus in conviviis et circulis, cum de
Philippo et Romanis mentio incidit, vix manibus
temperatis?
[4]
nunc in concilio ad eam rem unam
indicto, cum legatorum utrimque verba audieritis,
cum referant magistratus, cum praeco ad suadendum
vocet, obmutuistis!
[5]
si non cura salutis communis,
ne studia quidem, quae in hanc aut in illam partem
animos vestros inclinarunt, vocem cuiquam
possunt exprimere?
[6]
cum praesertim nemo tam
[p. 210]
hebes sit, qui ignorare possit dicendi ac suadendi1 quod quisque aut velit aut optimum putet, nunc
occasionem esse, priusquam quicquam decernamus;
ubi semel decretum erit, omnibus id, etiam quibus
ante displicuerit, pro bono atque utili fore defendendum.”
[7]
haec adhortatio praetoris non modo
quemquam unum elicuit ad suadendum, sed ne
fremitum quidem aut murmur contionis tantae ex
tot populis congregatae movit.
1 A.U.C. 556
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.