Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. sub idem tempus consules Romam venerunt; quibus in aede Bellonae senatum habentibus
postulantibusque triumphum ob res prospere bello
[2?]
gestas C. Atinius Labeo et C. Afranius tribuni
plebis ut separatim de triumpho agerent consules
postularunt: communem se relationem de ea re fieri
non passuros, ne par honos in dispari merito esset.
[3]
cum Q. Minucius utrique Italiam provinciam obtigisse
diceret, communi animo consilioque se et collegam res
gessisse,
[4?]
et C. Cornelius adiceret Boios adversus se
transgredientes Padum, ut Insubribus Cenomanisque
auxilio essent, depopulante vicos eorum atque agros
collega ad sua tuenda aversos esse,
[5?]
tribuni res tantas
bello gessisse C. Cornelium fateri, ut non magis de
triumpho eius quam de honore diis immortalibus
[p. 338]
habendo dubitari possit;
[6]
non tamen nec illum nec1 quemquam alium civem tantum gratia atque opibus
valuisse ut, cum sibi meritum triumphum impetrasset,
collegae eundem honorem immeritum impudenter
petenti daret.
[7]
Q. Minucium in Liguribus levia
proelia, vix digna dictu, fecisse, in Gallia magnum
numerum militum amisisse;
[8]
nominabant etiam tribunos militum; T. Iuventium, Cn. Ligurium legionis
quartae adversa pugna cum multis aliis viris fortibus,
civibus ac sociis, cecidisse.
[9]
oppidorum paucorum
ac vicorum falsas et in tempus simulatas sine ullo
pignore deditiones factas esse.
[10]
hae inter consules
tribunosque altercationes biduum tenuerunt, victique
perseverantia tribunorum consules separatim rettulerunt.
1 A.U.C. 557
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.