Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
44. provinciis ita distributis consules, priusquam1 ab urbe proficiscerentur, ver sacrum ex decreto pontificum iussi2 facere,
[2?]
quod A. Cornelius Mammula praetor voverat de senatus sententia populique iussu Cn. Servilio C. Flaminio consulibus. annis post uno et viginti
factum est quam votum.
[3]
per eosdem dies C. Claudius
Appi filius Pulcher augur in Q. Fabi Maximi locum, qui
priore anno mortuus erat, lectus inauguratusque est.
[4]
mirantibus iam vulgo hominibus quod Hispania
movisset bellum neglegi, litterae a Q. Minucio adlatae
sunt se ad Turdam oppidum cum Budare et Baesadine,
imperatoribus Hispanis, signis collatis prospere pugnasse; duodecim milia hostium caesa, Budarem imperatorem captum, ceteros fusos fugatosque.
[5]
his
litteris lectis minus terroris ab Hispanis erat, unde
ingens bellum expectatum fuerat; omnes curae,
utique post adventum decem legatorum, in Antiochum
regem conversae.
[6]
hi expositis prius quae cum
Philippo acta essent et quibus legibus data pax, non
minorem belli molem instare ab Antiocho docuerunt:
[7]
ingenti classe, egregio terrestri exercitu in Europam
eum traiecisse et nisi avertisset vana spes, ex vaniore
rumore orta, Aegypti invadendae, mox bello Graeciam
arsuram fuisse; neque enim ne Aetolos quidem quieturos, cum ingenio inquietam tum iratam Romanis
[p. 396]
gentem.
[8]
haerere et aliud in visceribus Graeciae3 ingens malum, Nabim, nunc Lacedaemoniorum, mox,
si liceat, universae Graeciae futurum tyrannum,
avaritia et crudelitate omnes fama celebratos tyrannos
aequantem;
[9]
cui si Argos velut arcem Peloponneso
impositam tenere liceat, deportatis in Italiam Romanis
exercitibus nequiquam liberatam a Philippo Graeciam
fore, pro rege si nihil aliud longinquo, vicinum tyrannum dominum habituram.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.