Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29. efferavit ea caedes Thebanos Boeotosque
omnes ad execrabile odium Romanorum, credentes
non sine consilio imperatoris Romani Zeuxippum,
principem gentis, id facinus conscisse. ad rebellandum neque vires neque ducem habebant;
[2]
proximum
bello quod erat, in latrocinium versi alios in hospitiis,
alios vagos per hiberna milites ad varios commeantes
usus excipiebant.
[3]
quidam in ipsis itineribus ad notas
[p. 356]
latebras ab insidiantibus, pars in deserta per fraudem1 deversoria deducti opprimebantur;
[4]
postremo non
tantum ab odio sed etiam aviditate praedae ea facinora
fiebant, quia negotiandi ferme causa argentum in
zonis habentes in commeatibus erant.
[5]
cum primo
pauci, deinde in dies plures desiderarentur, infamis
esse Boeotia omnis coepit, et timidius quam in hostico
egredi castris miles.
[6]
tum Quinctius legatos ad
quaerendum de latrociniis per civitates mittit. plurimae caedes circa Copaidem paludem inventae; ibi
ex limo eruta extractaque ex stagno cadavera saxis
aut amphoris, ut pondere traherentur in profundum,
adnexa; multa facinora Acraephiae et Coroneae facta
inveniebantur.
[7]
Quinctius primo noxios tradi sibi
iussit et pro quingentis militibus—tot enim interempti
erant—quingenta talenta Boeotos conferre.
[8]
quorum
neutrum cum fieret, verbis tantum civitates excusarent
nihil publico consilio factum esse, missis Athenas et
in Achaiam legatis, qui testarentur socios iusto pioque
se bello persecuturum Boeotos,
[9?]
et cum parte copiarum
Ap. Claudio Acraephiam ire iusso ipse cum parte
Coroneam circumsidit vastatis prius agris qua ab
Elatia duo diversa agmina iere.
[10]
hac perculsi clade
Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent,
legatos mittunt. qui cum in castra non admitterentur
[p. 358]
Achaei Atheniensesque supervenerunt.
[11]
plus auctoritatis2 Achaei habuerunt deprecantes quia, ni impetrassent pacem Boeotis bellum simul gerere decreverant.
[12]
per Achaeos et Boeotis copia adeundi adloquendique
Romanum facta est iussisque tradere noxios et multae
nomine triginta conferre talenta pax data et ab
oppugnatione recessum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.