Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34. Quinctius legatique Corinthum redierunt.
inde, ut quaeque de Antiocho...1 nihil per se ipsi moti et sedentes expectare adventum viderentur
regis,
[2?]
concilium quidem universae gentis post
[p. 100]
dimissos Romanos non habuerunt, per apocletos autem—2 ita vocant sanctius consilium; ex delectis constat viris—id agitabant, quonam modo in Graecia res
novarentur.
[3]
inter omnes constabat in civitatibus
principes et optimum quemque Romanae societatis
esse et praesenti statu gaudere, multitudinem et
quorum res non ex sententia ipsorum essent omnia
novare velle.
[4]
Aetoli consilium cum rei, tum spei3 quoque non audacis modo sed etiam impudentis ceperunt, Demetriadem Chalcidem Lacedaemonem
occupandi.
[5]
singuli in singulas principes missi sunt,
Thoas Chalcidem, Alexamenus Lacedaemonem,
Diocles Demetriadem.
[6]
hunc exul Eurylochus, de
cuius fuga causaque fugae ante dictum est, quia
reditus in patriam nulla alia erat spes, adiuvit.
[7]
litteris Eurylochi admoniti propinqui amicique et
qui eiusdem factionis erant liberos et coniugem eius
cum sordida veste, tenentes velamenta supplicum,
in4 contionem frequentem acciverunt5 singulos universosque obtestantes ne insontem indemnatum consenescere in exilio sinerent.
[8]
et simplices homines misericordia et improbos seditiososque immiscendi
[p. 102]
res tumultu Aetolico spes movit. ita6 pro se7 quisque revocari iubebant.
[9]
his praeparatis Diocles cum omni equitatu—et erat tum praefectus equitum— specie reducentis exulem hospitem profectus, die ac nocte ingens iter emensus, cum milia sex ab urbe abesset, prima luce tribus electis turmis, cetera multitudine equitum subsequi iussa, praecessit.
[10]
postquam portae appropinquabat, desilire omnes
ex equis iussit et loris ducere equos itineris maxime
modo solutis ordinibus, ut comitatus magis praefecti
videretur quam praesidium.
[11]
ibi una ex turmis ad
portam relicta, ne excludi subsequens equitatus
posset, media urbe ac per forum manu Eurylochum
tenens multis occurrentibus gratulantibusque domum
deduxit. mox equitum plena urbs erat et loca
opportuna occupabantur; tum in domos missi qui
principes adversae factionis interficerent. ita Demetrias Aetolorum facta est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.