Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[78]
quid autem est amare, e quo nomen ductum amicitiae
est, nisi velle bonis aliquem affici quam maximis,
etiamsi ad se ex iis nihil1 redundet?2 'Prodest', inquit, [p. 68]
“mihi eo esse animo.” Immo videri fortasse. esse enim,
nisi eris, non potes. qui autem esse poteris,3 nisi te
amor ipse ceperit? quod non subducta4 utilitatis ratione
effici solet,5 sed ipsum a se oritur et sua sponte nascitur.
“At enim sequor utilitatem.” Manebit ergo amicitia tam
diu,6 quam diu7 sequetur utilitas, et, si utilitas amicitiam
constituet,8 tollet eadem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.