Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[77]
illud mihi a te nimium
festinanter dictum1 videtur, sapientis omnis esse semper beatos; nescio quo modo praetervolavit oratio.
quod nisi ita efficitur, quae Theophrastus de fortuna,
de dolore, de cruciatu corporis dixit, cum quibus
coniungi vitam beatam nullo modo posse putavit,
vereor, ne vera sint. nam illud vehementer repugnat,2
eundem beatum esse et multis malis3 oppressum. haec
quo modo conveniant, non sane intellego.
Utrum igitur tibi non placet, inquit,4 virtutisne tantam esse5 vim, ut ad beate vivendum se ipsa contenta
sit? an, si id probas, fieri ita posse negas, ut ii, qui
virtutis compotes sint, etiam malis quibusdam6 affecti
beati sint?
Ego vero volo in virtute vim esse quam maximam;
sed quanta sit alias; nunc tantum possitne esse tanta,
si quicquam extra virtutem habeatur in bonis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.