Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[49]
sed, etiam uti ea1 contineant, non idem
facere eas in virtute neque in ceteris artibus, ad quas
esse dux pecunia potest, continere autem non potest,
itaque,2 si voluptas aut si bona valitudo sit in bonis,
divitias quoque in bonis esse ponendas, at,3 si sapientia
bonum sit, non sequi ut etiam divitias bonum esse
dicamus. neque ab ulla re, quae non sit in bonis, id,4
quod sit in bonis, contineri potest, ob eamque causam,
quia cognitiones comprehensionesque rerum, e quibus
efficiuntur artes, adpetitionem movent, cum divitiae non
sint in bonis, nulla ars divitiis contineri potest.
1 uti ea Bai. ut in ea ABRN ut inea E ut ea V (etiam uti ea contineant = etiam si concedatur ea divitiis contineri)
2 itaque = et ita (ita i. e. si concedatur divitias voluptatem et valitudinem continere)
3 at edd. aut
4 id quod sit in bonis RN id qua sit in bonis BE nulla ars divitiis (cf. v. 17) A om. V
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.