Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12.
Inter quae senatu ad infimas obtestationes procumbente, dixit forte Tiberius se ut non toti rei publicae parem,
ita quaecumque pars sibi mandaretur eius tutelam suscepturum. tum Asinius Gallus 'interrogo' inquit, 'Caesar, quam
partem rei publicae mandari tibi velis.' perculsus inprovisa
interrogatione paulum reticuit: dein collecto animo respondit nequaquam decorum pudori suo legere aliquid aut evitare
ex eo cui in universum excusari mallet. rursum Gallus
(etenim vultu offensionem coniectaverat) non idcirco interrogatum ait, ut divideret quae separari nequirent sed ut sua
confessione argueretur unum esse rei publicae corpus atque
unius animo regendum. addidit laudem de Augusto Tiberiumque ipsum victoriarum suarum quaeque in toga per tot
annos egregie fecisset admonuit. nec ideo iram eius lenivit,
pridem invisus, tamquam ducta in matrimonium Vipsania
M. Agrippae filia, quae quondam Tiberii uxor fuerat, plus
quam civilia agitaret Pollionisque Asinii patris ferociam
retineret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.