Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14.
Ad ea Vologeses nihil pro causa sed opperiendos
sibi fratres Pacorum ac Tiridaten rescripsit; illum locum
tempusque consilio destinatum quid de Armenia cernerent;
adiecisse deos dignum Arsacidarum, simul ut de legionibus
Romanis statuerent. missi posthac Paeto nuntii et regis
conloquium petitum, qui Vasacen praefectum equitatus ire
iussit. tum Paetus Lucullos Pompeios et si qua Caesares
obtinendae donandaeve Armeniae egerant, Vasaces imaginem retinendi largiendive penes nos, vim penes Parthos
memorat. et multum in vicem disceptato, Monobazus
Adiabenus in diem posterum testis iis quae pepigissent
adhibetur. placuitque liberari obsidio legiones et decedere
omnem militem finibus Armeniorum castellaque et commeatus Parthis tradi; quibus perpetratis copia Vologesi
fieret mittendi ad Neronem legatos.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.