Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16.
Ceterum obsessis adeo suppeditavisse rem frumentariam constitit ut horreis ignem inicerent, contraque prodiderit Corbulo Parthos inopes copiarum et pabulo attrito
relicturos oppugnationem, neque se plus tridui itinere
afuisse. adicit iure iurando Paeti cautum apud signa,
adstantibus iis quos testificando rex misisset, neminem
Romanum Armeniam ingressurum donec referrentur litterae
Neronis an paci adnueret. quae ut augendae infamiae
composita, sic reliqua non in obscuro habentur, una die
quadraginta milium spatium emensum esse Paetum, desertis passim sauciis, neque minus deformem illam fugientium trepidationem quam si terga in acie vertissent.
Corbulo cum suis copiis apud ripam Euphratis obvius non
eam speciem insignium et armorum praetulit ut diversitatem exprobraret. maesti manipuli ac vicem commilitonum miserantes ne lacrimis quidem temperare; vix prae
fletu usurpata consalutatio. decesserat certamen virtutis et
ambitio gloriae, felicium hominum adfectus: sola misericordia valebat et apud minores magis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.