Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. in suspensa civitate ad expectationem novi belli, nocturna tempestate columna rostrata in Capitolio bello Punico ... cons. cui collega Ser. Fulvius fuit, tota ad imum fulmine discussa est.
[2]
ea res prodigii loco habita ad senatum relata est; patres et ad haruspices referri et decemviros adire libros iusserunt.
[3]
[p. 92] decemviri lustrandum oppidum, supplicationem obsecrationemque habendam, victimis maioribus sacrificandum et in Capitolio Romae 1et in Campania ad Minervae promunturium renuntiarunt; ludos per decem dies Iovi optimo maximo primo quoque die faciendos.
[4]
ea omnia cum cura facta. haruspices in bonum versurum id prodigium, prolationemque finium et interitum perduellium portendi responderunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea rostra, quae tempestas diiecisset.
[5]
accesserunt, quae cumularent religiones animis. Saturniae nuntiatum erat sanguine per triduum in oppido pluvisse, Calatiae asinum tripedem natum et taurum cum quinque vaccis uno ictu fulminis exanimatos, Auximi terra pluvisse.
[6]
horum quoque prodigiorum causa res divinae factae et supplicatio unum diem feriaeque habitae.
1 a. u. 582.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.