Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. ex praetoribus, qui in provincias ierant, N. Fabius Massiliae moritur, cum in citeriorem Hispaniam iret.
[2]
itaque cum id nuntiatum a Massiliensibus legatis esset, senatus decrevit, ut P. Furius et Cn. Servilius, quibus succedebatur, inter se sortirentur, uter citeriorem Hispaniam prorogato imperio optineret.
[3]
[p. 66] sors opportuna fuit, ut P. Furius idem, cuius ea provincia fuerat, remaneret. Eodem anno, cum agri Ligustini et Gallici, quod bello 1captum erat, aliquantum vacaret, senatus consultum est factum, ut is ager viritim divideretur.
[4]
decemviros in eam rem ex senatus consulto creavit A. Atilius praetor urbanus M. Aemilium Lepidum C. Cassium T. Aebutum Carum C. Tremellium P. Cornelium Cethegum Q. et L. Aipuleios M. Caecilium C. Salonium C. Munatium. diviserunt dena iugera in singulos, sociis nominis Latini terna.
[5]
per idem tempus, quo haec agebantur, legati ex Aetolia Romam venerunt de discordiis seditionibusque suis, et Thessali legati nuntiantes, quae in Macedonia gererentur.
1 a. u. 581.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.