previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. et tum quidem ab Dio Perseus in interiora regni recepit se levi aura spei obiecta, quod Marcius ipsius causa suscepisse se legationem dixisset; post dies paucos ad constitutum locum venerunt. [2] magnus comitatus fuit regius cum amicorum tum satellitum turba stipante. non minore agmine legati venerunt, et ab Larisa multis prosequentibus et legationibus civitatium, quae convenerant Larisam et renuntiare domum certa, quae audissent, volebant. [3] [p. 122] inerat cura insita mortalibus videndi congredientis 1 nobilem regem et populi principis terrarum omnium legatos. [4] ut in conspectu steterunt dirimente amni, paulisper internuntiando cunctatio fuit, utri transgrederentur. aliquid illi regiae maiestati, hi aliquid populi Romani nomini, cum praesertim Perseus petisset conloquium, existumabant deberi. [5] ioco etiam Marcius cunctantis movit. “minorinquitad maiorem et” — quod Philippo ipsi cognomen erat — [6] “ filius ad patrem transeat.” facile persuasum id regi est. aliud deinde ambigebatur, cum quam multis transiret. rex cum omni comitatu transire aecum censebat; legati vel cum tribus venire iubebant vel, si tantum agmen traduceret, obsides dare nihil fraudis fore in conloquio. [7] Hippian et Pantauchum, quos et legatos miserat, principes amicorum, obsides dedit. nec tam in pignus fidei obsides desiderati erant, quam ut appareret sociis nequaquam ex dignitate pari congredi regem cum legatis. [8] salutatio non tamquam hostium, sed hospitalis ac benigna fuit, positisque sedibus consederunt.

1 a. u. 583.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (19 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.7
  • Cross-references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Obsides
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pantauchus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hippias
    • Smith's Bio, Pantauchus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: