Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
53. cum per omnem orationem satis frequenti adsensu succlamatum esset, tum vero ea vociferatio simul indignantium minitantiumque, partim iubentium bonum animum habere regem, exorta est, ut finem dicendi faceret, tantum iussis ad iter parare:
[2]
iam enim dici movere castra ab Nymphaeo Romanos. contione dimissa, ad audiendas legationes civitatium Macedoniae se contulit.
[3]
venerant autem ad pecunias pro facultatibus quaeque suis et frumentum pollicendum ad bellum.
[4]
[p. 148] omnibus gratiae actae, remissum omnibus; satis regios apparatus ad ea dictum sufficere. vehicula tantum imperata, ut tormenta telorumque missilium ingentem vim praeparatam bellicumque aliud instrumentum veherent. 1
[5]
profectus inde toto exercitu, Eordaeam petens, ad Begorritim quem vocant lacum positis castris, postero die in Elimeam ad Haliacmona fluvium processit.
[6]
deinde saltu angusto superatis montibus, quos Cambunios vocant, descendit ad Azorum, Pythoum et Dolichen;
[7]
Tripolim vocant incolentes. haec tria oppida paulisper cunctata, quia obsides Larisaeis dederant, victa tamen praesenti metu in deditionem concesserunt.
[8]
benigne his appellatis haud dubius Perrhaebos quoque idem facturos, ... urbem nihil cunctatis, qui incolebant, primo adventu recipit.
[9]
[p. 149]Cyretias oppugnare coactus primo etiam die acri concursu ad portas 2 armatorum est repulsus; postero die omnibus copiis adortus in deditionem omnes ante noctem accepit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.