Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
50. paucos ante dies Perseus, postquam legati ab Roma regressi praeciderant spem pacis, consilium habuit. ibi aliquamdiu diversis sententiis certatum est.
[2]
erant, quibus vel stipendium pendendum, si iniungeretur, vel agri parte cedendum, si multarent, quidquid denique aliud pacis causa patiendum esset, non recusandum videretur, nec committendum, ut in aleam tanti casus se regnumque daret:
[3]
si possessio haud ambigua regni maneret, multa diem tempusque adferre posse, quibus non amissa modo reciperare, sed timendus ultro is esse, quos nunc timeret, posset, ceterum multo maior pars ferocioris sententiae erat.
[4]
quidquid cessisset, cum eo simul regno protinus cedendum esse adfirmabant:
[5]
neque enim Romanos pecunia aut agro egere, sed hoc scire, cum omnia humana, tum maxima quaeque et regna et imperia sub casibus multis esse;
[6]
[p. 142]Carthaginiensium opes 1 fregisse sese et cervicibus eorum praepotentem finitimum regem inposuisse; Antiochum progeniemque eius ultra iuga Tauri emotum;
[7]
unum esse Macedoniae regnum, et regione propincum et quod, [quia] sicubi populo Romano sua fortuna labet, antiquos animos regibus suis videatur posse facere.
[8]
dum integrae res sint, statuere apud animum suum Persea debere, utrum singula concedendo nudatus ad extremum opibus extorrisque regno Samothraciam aliamve quam insulam petere ab Romanis, ubi privatus superstes regno suo in contemptu atque inopia consenescat, malit,
[9]
an armatus vindex fortunae dignitatisque suae, aut, ut viro forti dignum sit, patiatur, quodcumque casus belli tulerit, aut victor liberet orbem terrarum ab imperio Romano.
[10]
non esse admirabilius Romanos Graecia pelli quam Hannibalem Italia pulsum esse. neque hercule videre, qui conveniat fratri, adfectanti per iniuriam regnum, summa vi restitisse, alienigenis bene parto eo cedere.
[11]
postremo ita de bello et pace quaeri, ut inter omnes conveniat, nec turpius quicquam esse quam sine certamine cessisse regno, nec praeclarius quicquam quam pro dignitate ac maiestate omnem fortunam expertum esse.
1 a. u. 583.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.