[49]
in Asiam vero postquam venit, quid ego adventus istius
prandia1, cenas, equos muneraque2 commemorem3? nihil cum
Verre de cotidianis criminibus acturus sum: Chio per vim signa
pulcherrima dico abstulisse, item Erythris et Halicarnasso.
Tenedo—praetereo pecuniam quam eripuit —Tenem ipsum, qui
apud Tenedios sanctissimus deus habetur, qui urbem illam
dicitur condidisse, cuius ex nomine Tenedus nominatur, hunc
ipsum, inquam, Tenem pulcherrime factum, quem quondam in
comitio vidistis, abstulit
magno cum gemitu civitatis.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.