[53]
quam facile serpat iniuria et peccandi consuetudo, quam
non facile reprimatur, videte, iudices. Bidis oppidum est
tenue sane, non longe a Syracusis. hic1 longe primus civitatis
est Epicrates quidam2. huic hereditas HS quingentorum
milium venerat a muliere quadam propinqua, atque
ita propinqua ut, ea etiamsi intestata esset mortua, Epicratem
Bidinorum legibus heredem esse oporteret. recens3
erat illa res quam ante demonstravi, de Heraclio Syracusano,
qui bona non perdidisset nisi ei venisset hereditas.
huic quoque Epicrati venerat, ut dixi, hereditas.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.