[61]
Alio loco hoc cuius modi sit considerabimus; nunc nihil ad me attinet; horum enim temporum in quibus nunc versor habeo tabulas et tuas et patris. plurima signa
pulcherrima, plurimas tabulas optimas1 deportasse te negare non potes. atque utinam neges! Vnum ostende in tabulis aut tuis aut patris tui emptum esse: vicisti. ne haec quidem duo
signa pulcherrima quae nunc ad impluvium2 tuum stant, quae multos annos ante valvas3 Iunonis Samiae
steterunt, habes4 quo modo emeris, haec, inquam, duo quae in
aedibus tuis sola iam sunt, quae sectorem exspectant, relicta ac
destituta a ceteris signis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.