[56]
tum illi intellexerunt se
id quod a malo auctore emissent diutius obtinere non
posse.
age porro, tu, qui tam religiosum existimari te voluisti
interpretem foederum, cur Tauromenitanis frumentum, cur
Netinis imperasti? quarum civitatum utraque foederata
est. ac Netini quidem sibi non defuerunt ac, simul1 pronuntiasti
libenter te2 Mamertinis remittere, te adierunt et
eandem suam causam foederis esse docuerunt. tu aliter
decernere eadem in causa non potuisti; pronuntias Netinos
frumentum dare non debere et ab his tamen exigis. cedo
mihi eiusdem praetoris litteras et rerum decretarum et frumenti
imperati. LITTERAE RERVM DECRETARVM. Quid3
potius in hac tanta et tam turpi inconstantia suspicari
possumus, iudices, quam id quod necesse est, aut isti a
Netinis pecuniam cum posceret non datam, aut id esse
actum ut intellegerent Mamertini bene se apud istum tam
multa pretia ac munera conlocasse, cum idem alii iuris ex
eadem causa non obtinerent?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.