[87]
milites remigesque
Miletum Myndo pedibus reverti iubet: ipse myoparonem
pulcherrimum de decem Milesiorum navibus electum L.
Magio1 et L. Fannio2, qui Myndi habitabant, vendidit. hi
sunt homines quos nuper senatus in hostium numero habendos
censuit: hoc illi navigio ad omnis populi Romani
hostis usque ab3 Dianio quod in Hispania est ad Sinopam4
quae in Ponto est navigaverunt.
O, di immortales, incredibilem avaritiam singularemque
audaciam! navem tu de classe populi Romani, quam tibi
Milesia civitas ut te prosequeretur dedisset, ausus es vendere?
xi te magnitudo malefici, si hominum existimatio non
movebat, ne illud quidem cogitabas, huius improbissimi furti
sive adeo nefariae praedae tam inlustrem ac tam nobilem
civitatem testem futuram?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.