[61]
iste amplam1 nactus, ubi videt esse aliquid
quod amici absente Epicrate nollent defendere, adseverat
se eius rei in primis actionem1 daturum. cum omnes perspicerent
ad istum non modo illos nummos qui per simulationem
ab isto exierant revertisse, sed multo etiam pluris
eum postea nummos abstulisse, amici Epicratem defendere
destiterunt, iste Epicratis bona Bidinos omnia possidere et
sibi habere iussit. ad illa HS D hereditaria accessit ipsius
antiqua HS quindeciens pecunia. Vtrum res ab initio ita
ducta est an ad extremum ita perducta, an ita parva est
pecunia, an is homo2 Verres ut haec quae dixi gratiis facta
esse videantur3?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 amplam VOp: occasionem s. l. addidit ut glossam p1: amplam occasionem qrk: ampl. occ. calumniae bδ edd. Cf. Rufin. Hist. x. 12 `amplam temporis nactus' (occasionem addunt edd.); Serv. ad Aen. vii. 796 `ἀπὸ τῆ λαβῆς, quam Latine ``amplam'' vocamus': v. R. Schöll, Archiv, i. 534; The saur. Latin. s. v. `ampla'
2 homo om. O
3 videantur esse O (§108 infra)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.