[72]
itaque hoc nefario scelere concepto nihil postea tota in
Sicilia neque sacri neque religiosi duxit esse; ita sese in
ea provincia per triennium gessit ut ab isto non solum
hominibus verum etiam dis immortalibus bellum indictum
putaretur.Segesta est oppidum pervetus in Sicilia, iudices,
quod ab Aenea fugiente a Troia atque in haec loca veniente
conditum esse demonstrant. itaque Segestani non solum
perpetua societate atque amicitia, verum etiam cognatione
se cum populo Romano coniunctos esse arbitrantur. hoc
quondam oppidum, cum illa civitas cum1 Poenis suo nomine
ac sua sponte bellaret, a Carthaginiensibus vi captum atque
deletum est, omniaque quae ornamento urbi esse possent
Carthaginem sunt ex illo loco deportata. fuit apud Segestanos
ex aere Dianae simulacrum, cum summa atque
antiquissima praeditum religione tum singulari opere artificioque
perfectum. hoc translatum Carthaginem locum
tantum hominesque mutarat, religionem quidem pristinam
conservabat; nam propter eximiam pulchritudinem etiam
hostibus digna quam sanctissime colerent videbatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 cum (ante illa) om. p
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.