[77]
illud1 est capitale, illud
formidolosum, illud optimo cuique metuendum, quod iste,
ex hoc iudicio si2 aliqua vi se3 eripuerit, in iudicibus sit
necesse est, sententiam de capite civis Romani ferat, sit in
eius exercitu signifer qui imperium iudiciorum tenere vult.
hoc populus Romanus recusat, hoc ferre non potest;
clamat permittitque vobis ut, si istis hominibus delectemini,
si ex eo4 genere splendorem ordini atque ornamentum curiae
constituere velitis, habeatis sane istum vobiscum5 senatorem,
etiam6 de vobis iudicem, si vultis, habeatis; de se homines,
si qui extra istum ordinem sunt, quibus ne reiciendi quidem
amplius quam trium iudicum praeclarae leges Corneliae
faciunt potestatem, hunc hominem tam crudelem, tam
sceleratum, tam nefarium nolunt iudicare.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.