[37]
tu a M. Coelio, equite Romano, lectissimo adulescente,
quae voluisti Lilybaei abstulisti, tu C. Cacuri, prompti
hominis et experientis et in primis gratiosi, supellectilem
omnem auferre non dubitasti, tu maximam et pulcherrimam
mensam citream a Q. Lutatio Diodoro, qui Q. Catuli beneficio
ab L. Sulla civis Romanus factus est, omnibus scientibus
Lilybaei abstulisti. non tibi obicio quod hominem
dignissimum tuis moribus, Apollonium, Niconis filium,
Drepanitanum, qui nunc A. Clodius vocatur, omni argento
optime facto spoliasti ac depeculatus es; taceo. non enim
putat ille sibi iniuriam factam, propterea quod homini iam
perdito et collum in laqueum inserenti subvenisti, cum
pupillis
Drepanitanis bona patria erepta cum illo partitus es; gaudeo
etiam si quid ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum
esse dico. A1 Lysone vero Lilybitano, primo homine, apud
quem deversatus es, Apollinis signum ablatum certe non
oportuit. dices te emisse. scio, HS mille. 'ita opinor.'
scio, inquam. 'Proferam litteras.' tamen id factum non
oportuit. A pupillo Heio, cui C. Marcellus tutor est, a quo
pecuniam grandem eripueras, scaphia cum emblematis
Lilybaei utrum empta esse dicis an confiteris erepta?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.