[19]
Itaque iudicibus reiectis sperabam iam onus meum vobiscum
esse commune; putabam non solum notis sed etiam ignotis
probatam meam fidem esse1 et diligentiam. quod me non fefellit;
nam comitiis meis, cum iste infinita largitione contra me uteretur,
populus Romanus iudicavit istius pecuniam, quae apud me contra
fidem meam nihil potuisset, apud se contra honorem meum nihil
posse debere. quo quidem die primum, iudices, citati in hunc
reum consedistis, quis tam iniquus2 huic ordini fuit, quis tam novarum rerum iudiciorum iudicumque cupidus qui
non aspectu3 consessuque4 vestro commoveretur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.